2) corpus, i. e. copias et opes bestiae periisse: ac rursum 3) be- stiam, quod ad cornu singulare attinet, conjectam esse in incendium ignis. Dum primum hic et tertium membrum dirimuntur, simulta- neum utriusque cum secundo indicatur. Interitus bestiae quartae, apud Danielem, conjunctum habet interitum priorum bestiarum, ec. 7,42. 2,35.45., et interitum bestiae apocalypticae postea exortae.
Hactenus de decem Thesibus. de quibus quicquid dixi, in Exe- gesi Germanica dixeram: sed quia multi judicant et pauci legunt, rem uno hic fasce comprehensam iterum oculis subjici oportuit. Deinceps Theologus Halensis annotationes meas ad versiculos capi- tis 13. singulatim visurus expendit, quomodo ostendam, bestiam esse papatum. Hoe autem, antea demonstratum, ego in annotatis prae- suppono, et in textu, ut quaelibet portio postulat, tractando progre- dior. Qui superiora rite cognorit, facile pro me respondebit: stric- tim tamen aliqua notabo. Negat, ullam versiculi hujus et sequen- tium applicationem ad papatum a me dari. Epicr. p. 386. seqq. Non dedi pagina 690—-695., quas citat: nam ibi similitudinem, nec non dissimilitudinem, bestiae Danieliticae et Apocalypticae prae- struxi, ut par erat. Dedi applicationem, ordinatim, p. 658. 678. 696. seqq. et remisi pagina 663. lectorem ad caput 47., ubi de capitibus et cornibus distincte copioseque egit, p. 853. seqq. De pardo, urso, leone, eo brevior esse potui, quo uberius haee explicant, qui hance periocham de papatu frequentes interpretantur. Neque nil navarunt Danielis exegetae. Non facile scribo, quod ab aliis scriptum sit prius. Papae nomen, (ovove, singulare, Erasmus ex antiqua lectione re- fert Andreae Caesariensis,) blasphemum esse negat. p. 388. Ut pa- pa hoe nomen ad se unum redegit, nullum is nomen majus, adeo- que nullum magis blasphemum habet. Vid. Erki. Offenb. p. 697., et adde Forbes. in Ap. p. 418.
v.53. xai uiav) Sic omnia antiquissima vestigia. ¢idov interse- runt duo tresve libri. Assentior Wolfio, uwéav, quum eidov deleve- ris, non referri ad verbum édwxé proxime praecedens, quanquam glossa, in Apparatu notata, esse videtur, quae pluy eo referat. Quodsi eidov subaudiendum est, ex v. 4. id repeti debet, quomodo verbum videndi per hyperbaton adhibet Plinius lib. VIII. H. N. c. 6., Elephantos Italia primum vidit Pyrrhi regis bello, et boves Lucas appellavit — Romae autem (scil. vidit) in triumpho etc. Sed aeque commode cohaeret sermo, éyov play xrd. coll. v.14. et Latinus in- terpres, quum vidi olim non legeret, sic construxisse videtur: et vidi bestiam habentem capita septem — et (habentem) unum de ca~ pitibus SUIS (non, eus,) quasi occisum in mortem. Ea videlicet vy. 4.2.3. casuum mixtura exstat, quam non semel vidimus, et ali- quanto inferius videbimus: facilisque est nexus capitum septem et unius ex capitibus. Unum dicitur caput, pro primo. nam tig, unus, etiam sine articulo primum dicit. c. 6, 4. bis: Ez. 32, 4., praesertim apud LXX etc. Accusativus flay, qui, ut modo notavimus , ab éyov v.4. per hyperbaton pendet, ascensum bestiae ex mari et vul- nus arctissime connectit. Quare etiam KEQOAYY éoqayuerny, non oparrouerny dicit, ut aséoa méentwxoru, in praeterito. c. 9,4. Pri- mum bestiae caput est papa in Laterano, in monte Caelio, a Gre- gorio VII. ad Innocentium III. aut ultra. Eo temporum tractu plu- rima adyersa evenere papae per contentionem cum Imperatore, sed