bestia aliter sentit cel. D. Langius in Epicr. p. 394. seqq. Strictim hic quoque notabo nonnulla. Jam ab Hildebrandi temporibus priori bestiae alteram (ob communia utriusque, sed magis ob sua, ut im- probi faciunt, commoda) inservisse, nusquam dico. Neque menses XLII prioris bestiae dico esse communes, sed locutionem textus imitor, suo loco explicatam. Prior bestia ortum longe antiquiorem habet, quam altera: sed ubi haec quoque orta est, cum priore est. Gregorius VII. pridem fuit: sed causam ejus nondum exspiravisse, testis est Legenda ejus. Cum bestia priore imaginem ejus eodem tempore viguisse, nunquam cogitavi. De interitu bestiae et pseudo- prophetae obiter egeram pag. 733., sed clarius, suo loco, p. 935. Apocalypticam et meam de bestia ideam si percepisset vir " veneran- dus, non tot momenta inter se commisisset. Ad Elenchum, quem p- 393. subjungit, respondimus supra. — é# rig yig, ex terra) Terra, mari opposita, coll. v.4., est Asia: quae habet Palaestinam, Persidem etc.
v.42. movéi— éroiee) Miscentur tempora, uti v.45. et cap. 44, 9.40, cum annot. in Apparatu, p. 818. [Ed. IT. p. 541.) — THY yrv Kal Teg év AVE xatoexsvtag, terram et habitantes in ea) Sin- gularis locutio. nam vy. 44. et aliis locis dicitur, reg xatoexBvrag ént tng yn¢, habitantes in terra. Nullam video ‘sententiae differen- tiam, nisi hoe versu 42. subita innuitur wniversaltas adorationis,- Edicto fortasse aliquo promulganda.
v.13. iva, adeo ut) iva frequens’ Johanni particula. In omni- bus suis libris non nisi semel, capite 3. evangelii, v.46., wse posuit, iv. videlicet subsequente. — évwacor) Constr. cum movi, vel po- tius cum move!
v. 44. r¢ wazaioas, gladii) Proprie ‘fuerat plaga gladii. Et- enim Henricus V. in transactione cum Calixto II. contentionem ante- gressam appellat GUERRAM.
v. 45. iva dudyon n Eloy t& Onols, ut logueretur imago be- stiae) Imagines logui , res mira, non tamen incredibilis. Habes id in historiis romanis et Valerio Maximo, de simulacris Junonis Monetae, Fortunae Muliebris, Silvani. EL Moses Maimonides parte III, cap. 24., Ductoris dubitantium, duos sibi libros lectos ait de Imaginibus locutis. Grotius adh. 1. Adde quae ad hune quoque locum citant Petrus Crugotius et Nic. Mulerius. Non ablu- dunt, quae ad Florum, libro IL. ¢. 8. de sudore Apollinis Cumani agentem, collegit Freinshemius: apud nostratia.simulacra ante duo tria secula adeo haec omnia in consuetudinem verterant, ut prope saepius quam homines flerent, riderent, LOQUERENTUR etiam et ambularent, aliaque peragerent opera, quae nostri homines vix credere possunt. — ive anoxrurdaar, ut occidantur) Graviter Ru- pertus ad h. 1. Hoe Christus non fecit, neque prophetae ejus, neque apostoli docuerunt, neque reges christiani jam facti hoc acceperunt, ut occidant, et sanguine cumulandum existiment Chri- sti servitium. Verus namgue deus non coacta, sed spontanea ser- vitia vult. Ergo et in hoc, imo maxime in hoc palam faciet sen- sum habentibus et ratione pollentibus, quod vere sit antichristus, quod vere non Christus, sed secundum nomen suum Christo sit contrarius. Hic est Christus: quit sanguinem suum fudit. Hic est Antichristus, gui sanguinem fudit alenum. Post Reformatio-
4