A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 612

: Apoc, Xii, 18. 677

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

merans numerus, per arithmeticam facile expediendus: sed in altero, qualis est sub manu, quaesitum est numeratus numerus, plus facul- tatis hermeneuticae postulans. «

Quare 2) occurrit appellatio numeri hominis, differentiae. alicu- jus utique causa: unde amplius constat, quaerendum imperari nume- rum numeratum; nam nullus ab humano diversus in rerum natura reperitur numerus numerans. Longius hic progredi nil attinet.

3) Notandum est, quod dicitur numerus Lestiae unius, non be- stiarum multarum: quodque computandus proponitur ipsius bestiae numerus, non nominis bestiae. Numerus quidem et nomini bestiac saepius, et ipsi destiae in uno versu 48. tribuitur: atque aliud esse numerum Jestiae, aliud numerum nominis ejus, serio, ne ego curio- sior videar, notavit Rupertus Tuitiensis in Ap. p. 380., et Potterus in Interpretatione numeri 666, cap. 4., ubi plures consentientes lau- dat: ipsaque id sermonis proprietas evincit. occurrit enim I. bestia, II.‘nomen ejus, III. numerus nominis ejus, IV. numerus bestiae: neque magis quartim cum ceteris confundi debet, quam cetera in- ter se. Quia tamen nullus seorsum a bestiae numero numerus no- minis bestiae indicatur; hune per illum indagari, facile agnoscam. Interim locutio prophetica praecise tenenda est, sermonisque consi- derati sequenda proprietas. Non dicitur numerus nominis bestiac computandus, sed numerus destiae. Porro numerus et ipsius et unius bestiae argumento est, esse numerum seu multitudinem accidentium. nam numerus quidem destiarum, diceret numerum, quem substantiae multarum bestiarum simul sumtae constituunt: sed numerus bestiac est, quem accidentia quaedam bestiae unius simul sumta constituunt. Quumque accidentium est hic numerus, ea sane bestiae ipsi inhae- rent. nam uti, si dicerentur dies bestiae, dies pro duratione quadam bestiae ipsius sumerem: sic numerus accidentium bestiae in ipsa be- stia, non extra, quaeri debet.

4) Hie non numerare solum, sed computare jubemur. wrge- sarm dicitur, non avedunoarw, coll. c. 7,9. Proprius numerus bestiae, inquit Cassiodorius in Complexionibus ad h. 1. sub quodam modo CALCULATIONIS eéxponitur. Jam calculatio et computus tali in re institui non potest, nisi altero numero adscito. Conve- nienter rationi Potterus: Nec additio, nec subtractio, nec multiplica- tio, nec divisio peragi possunt, nisi datis saltem duobus numeris, ut tertius investigetur, qui eorum vel summa sit, vel residuus, vel fac- tus, vel quotiens. unde idem, alio numero, qui exprimeretur, non ob- servato, ipsum numerum 666, radicem quadratam extrahere cona- tus, dupliciter spectavit. vid. omnino tract. cit. cap. 10. Quid si alius sit in contextu numerus (ut Potterus postulabat) expressus, is- que facilior, ex quo nomen huic epitheto 666 aptum eliciamus? num eum fortuito nobis offerri putabimus? Hem! praesto sunt 42 men- ses, v. 5. Quod nascitur, excipe, cupida veritatis anima, ac tolle. Menses 42 sunt tempora: ergo 666 sunt item tempora. Etenim quac accidentia, nisi tempora, numero 666, subesse posse putes?

§. IV. Numerus, pro numero temporum, pro temporibus , an- nis ete. éleganter dicitur. — Sententia haec, bestia habet 666 dies, annos etc. ubi jam inventa est, sequentibus verbis commode profer- tur, numerus dierum, annorum etc. bestiae, sunt 666. Longe vero commodior est locutio, computa numerum 666, ubi problema de-

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →