nua decem figantur. 8) Indefinite notari multitudinem vel magnam vel imminutam, haud dixerit, quisquis rationem numerorum totius libri, totam bestiae picturam, maximeque extrema hujus capitis 13. Ap. expenderit. Eandem numeri bestiae interpretationem per legio- nem romanam, refutant Acta Basileensia etc. A. 1750 edita, pag. 42. seqq.
Alio tramite ad eandem metam contendit Lightfootus, quum ita scribit: Menses 42 et dies 1260, nec non tempus, tempora, et dimidium temporis, PHRASIUNCULAE sunt, e Daniele sumptae, qui , eo loquendi modo usus, Antiochi rabiem, et conculcatam Reli- gionem, per spatium triennit et sex mensium duraturam, describit, Dan. 7, 25. et 12, 7. 41. quibus adversa et afflicta quaedam tem- pora (HAUD DEFINITA ULLA PERIODUS) designari videtur. Hic equidem sensus istiusmodi dictionum apud scriptores Judaicos passim obtinuit. Chron. N. T. ad Ap. 44. Duo exempla, quae ibi subnectit, aliena sunt: cumque numeri in iisdem, ipsique numeri Danielitici, praecise valeant; Apocalyptici numeri non debent, quasi ad Danieliticos tantummodo alluderent, enervari, sed aeque praecise accipi. Alias numerus tandem LXX hebdomadum, quem Lightfootus praecise accipit, tamen, quia rotundus est, ut-certus pro incerto, nescio qua allusione, (quod absit,) positus habebitur.
In summa, indefinita interpretatio, perinde est, ac si diceret: Multitudo notatur in genere; nil opus est computo arithmetico, quo numeri specialiter solvuntur. At textus dicit, computa. Id quum haud frustra, sed ad ostendendam inveniendi spem dicatur, jam computare ingredimur. ‘
. II. Numero bestiae per caleulationem expediendo con- gruens alter, isque justae facilitatis, in textu et quaert debet, et in- venitur, XLII mensium. — Prophetia 4) computare jubet: 2) ap- pellat numerum bestiae: 3) appellat numerym hominis: 4) et ait esse 666. Ad rem pertinent haec omnia, eaque ordine apocalyptico, retrogrado, videbimus.
1) Dicitur numerus esse 666, solo adjectivo expresso. Numerus et_adjectivo et substantivo expressus (v. gr. decem menses, centum drachmae, mille milites,) quorum alterum numerantem numerum, alterum numeratum numerum dicimus, solutionis non eget. At quum solvendus offertur numerus, tum aut substantivum patet, v. gr..numi; et adjectivum quaeritur et colligitur, v. gr. quinque myriades: Act. 49,49., nec non Lue. 44, 28. aut adjectivum datur, ut 666, adeoque substantivum ei jungendum quaeritur; id quod vix nisi in aenigma- tis, certe h. 1. in aenigmate prophetico, usu venit. Datum, inquam, est adjectivum 666, idque tam aperte, ut rursum nullius solutionis egeat. Superest, ut investigetur et per caleulos conficiatur non sane aliud adjectivum numerale merum, quo nil proficéretur, sed nomen substantivum, idque speciale, pro quo vocabulum generale numeri substituitur. Illud cujuscunque generis est, ellipsis ejus (lectoribus ad eam in vae tertio facilius ferendam, per ellipsin nominis lingua et equites, in vae primo et secundo praeparatis, c. 9, 44. 16. not.) ellipsis, inquam, substantivi certa est: tantum quaeritur, sintne 666 quasi puncta, qualia in eteostichis quaeri solent; an homines, an tempora, an quidvis aliud in mentem veniens. Interim magna appa- ret utriusque computi differentia, nam in priore. quaesitum est nu-
‘