Vidimus §. V., numerum 666 et menses 42 aequales inter se esse. Ergo 666 humana tempora sunt 666 inter homines usitati anni: et, ex opposito, 42 menses, uti in textu non dicuntur menses hominis, sic revera sunt menses prophetici. Q. EK. Dy
Ita demum satisfit (ad hominem loquimur) Vulgato interpreti, apud quem, ut §. I. notavimus, sexcenti sexaginta sex leguntur. Si DIoCLes aVgVstVs Bossueti, aut aliud ejusmodi nomen, per sua 666 puncta numerum bestiae expleret, suppositio materialis postu- labat sexcenta etc. neutro absoluto vim habente substantivi. quocirca etiam Rupertus Tuitiensis voculam DICLVX, ab Ambrosio Ansber- to ex DCLXVI conflatam, resolvens, non potuit seacenios ete. reti- nere, sed illam ait facere sexcenta sexaginta sex. Comm. in App. p- 379. quo ipso genere neutro multos interpretes libenter, Roma- nenses interdum invitos, uti videas ad h. ]. Nune sexcentos sexa- ginta sex, oportet, aliquos producant: aliter Interpretem, Tridenti tam alte evectum, ab errore, eoque sontico prorsus, (nam et res gravissima est, et lectio in latinis codicibus constantissima,) absol- vere non poterunt. Sexcenti seaaginta sex illi, sunt anni. Annos jam pridem interpretatus est Innocentius HI in epistola ad UNI- VERSOS Christi fideles pro subsidio terrae sanctae, A. 1213. et, ut alios intermediorum seculorum commentatores omittamus, F. Lu- dovicus S. Francisci in globo arcanorum, p. 917. edit. Rom. Stric- tura haee Innocentiana, si addatur parallelismus mensium 42, ana- loga his longitudo vae primi et secundi, intervalla post vae primum et secundum, conjunctio bestiae et mulieris, veram totius prophe- tiae interpretationem, vel iis, qui ex pontificia pendent auctoritate, persuadere_ potest. ee ack ah
Ad rem ipsam revertimur. Frequens anni ellipsis est. Xeno-
hon, of d&xa ag 78ns, qui decimum a pubertate annum gerunt. Plato lib. VI. de legib. xar’ éveaurov 08 éivab Hal My) Maxgoregay yon tiv. igowovyny éxusy. eve O€ wen eharrov ESynovra jury, £0) yeyovas 0 méhhwy nad iggég vouous mei ta Deiu inavang ayegevery, Polybius, oxrwxaidexa yeyovws, annorum octodecim. Apte vero ad hunc locum Dio Cass. toca yéyovu" quasi dicat, hic meus est numerus, annorum scilicet. Proxima duo testimonia habent Lam- berti Bos ellipses graecae: atque ex omnibus substantivis, quae ille omitti solita collegit, non nisi érog hue convenire agnoscas. Apud