les, sed reprehendendi: quanquam revera eos amabat. — zfaoxave, Sascinavit) [h. 1. tam repentinam eamque ingentem vobis mutationem intuit. V. g.] Huic verbo, si illud, non obdedire veritati, seponas *), cohaeret propius, quod sequitur; nam fascino impediuntur oculi. [ut quis vel non videre opinetur, quae videt; vel, quae non sunt, existimet videre. V.g.] — xar odgPaude, ob oculos) evidentissime. — moceyoun, praescriptus est) nooyoages9ae dicuntur, quae pub- lice scripta ante oculos omnium ponuntur, ut docet H. Valesius, Not. in Harpocr. p. 446. Ita scriptus sive pictus fuerat Jesus Chri- stus ante oculos Galatarum per evangelium. — év vyuiv ésavowue- vog, in vobis crucifixus) forma crucis ejus in corde vestro per fidem expressa, ut jam vos etiam cum illo crucifigeremini, c. 2,20. 4,419. not. praesertim in S. Coena.
v.2. udvov, solum) Grave argumentum. — wadtety, discere) quid sentiatis vos. Aculeus: multa didicistis ex me; ego hoc solum volo a vobis discere. — é goywy vous, ex operibus legis) in qui- bus justitiam quaeritis. — ro mveCua, Spiritum) [in quo DEUM compellastis Patrem, V. g.| per charismata conspicuum, v. 5. Mare. 46,17. Hebr. 2,4. Justitiam comitatur donum Spiritus. v. 44. Eph. 4,43. Ideo saepe alterum pro altero ponitur. conf. not. ad Rom. 6, 48. Hoe argumentum repetitur versu 5., et interjecto v. 3.4. pon- dus additur. Porro Paulus in hac una sua epistola, quum toties nominet Spiritum, tamen epitheton, sanctum, ne semel quidem addit; id quod non temere fecisse videtur. nempe epitheton illud est valde laetum; at haec epistola plane severa. — 7, an) Duo directe op- ’ posita. — é& axone misewo, ex auditu fide) Exquisite sic denota- tur natura fidei, non operantis, sed recipientis.
v.3. &rwe avonros, adeo insipientes) érwg facit epitasin. non modo picturam Christi evangelicam, sed etiam donum Spiritus neg- ligitis, quod multo magis' in sensum incurrebat. vid. ad 4 Cor. 4, 6. — évagtauéror, cum inceperitis) Initio respondet progressus. Non datur justificatio secunda per opera legis. — vuy, nunc) quum ma- gis magisque deberetis spirituales fieri, relicta carne. = oon, carne) Hebr. 9, 40. [Phil. 3, 2. Rom. 2, 28.] Sine dubio putarant Galatae, se profundius in Spiritum ire. facile potest caro pro Spi- ritu, etiam a proficientibus, haberi, nisi maneant in fide pura. hore émereheio9e, consummamini) ad finem tendentes, carnem sectamini. Omnia fine censentur et exitu. ;
v.4. énaGere) passi estis: dum patientissime (quae patientia fructus est Spiritus) sustinuistis pertulistisque me, quum vobis Chri- stum ejusque crucem ob oculos pingerem, v.4. not. et in vos labo- rarem, infirmus carne, ut explicatius loquitur ex intervallo, ¢. 4, 44. (ubi repetitur vocula ex7, frustra) 13. seq. Non dicit, fecistis, (coll. 2 Joh. v. 8.) quia operantes hoe loco refutat: dicit autem, passt estis, valde proprie; nam patitur, qui paritur, -c. 4, 49. nec non, qui currit: ¢.5, 7. et apposite, ad indignitatem damni amplifican- dam. Non dissimilis usus hujus verbi, Amos 6, 6. Zach. 44, 5. Inter- dum 2 noozev, ayador macys, est beneficio afici, Baruch. 6, 33. Sed haec quidem notio a Paulo non est adhibita. — eye nav
*) Seponendum vero esse, utriusque Ed. margo, consentiente Vers. germ., anuit, E. B.