A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 304

4 Thess, V, 12—23. 529

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

v. 27. coxiso vuds, adjuro vos) In V. T. publice lecti sunt Moses et prophetae: in N.T. haec epistola, prima omnium a Paulo scripta, omnium instar lectioni publicae commendatur, uti deinde Apocalypsis, c. 4, 3. Gravissima erat haec ratio, quare Paulus Thessalonicenses [eosque tantopere sibi deamatos, V. g.] ita adjura- ret: periculumque fuerat, ne ob laudes ipsis datas celandam puta- rent epistolam. — ro» xvecov, Dominum) Christum. Divinus in- vocationis cultus huie exhibetur. Ps. 63, 12. — maou, omnibus) Thessalonicae, vel etiam in tota Macedonia. — adedqore, Sratribus) Dativus, proprie. Legenda erat epistola, omnibus auscultantibus, maxime iis, qui ipsi legere non poterant; mulieribus et liberis non exclusis. conf. Deut. 31, 42. Jos. 8, 33. s. Quod Paulus cum ad- juratione jubet, id Roma sub anathemate prohibet. [ Qui Scripturam surripiunt, ct verbi divini lectionem tam difficilem reddunt plebeiis, ii non dubium est quin tpsi iniquius in ejus tractatione versentur: sunt igitur lucifugae. At quam obmutescent misere, quum Judex percon- tatus fuerit: Vos cur tanta violentia verbis meis interdixistis reli- quos? cur illis eripuistis, qui melius ea, quam vosmetipsi habuissent? Optabile esset (quae Theologi cujusdam Vitembergensis probatissimi observatio est), ut multis, iisque sublimioris etiam conditionis, locis orationum ‘sacrarum loco, quae frequentiores esse subinde, quam par erat, videntur, Scripturae sacrae capitum quorundam praelectio institueretur in Ecclesia atque celebraretur. ete. Franz. de Interpr. p. 47. Recte id quidem fieret. Jam vero tanto magis fas est nobis dolere, quod multis hodie concionum dignitas major nonnisi ex~mi- nori cum Scriptura concentu aestimatur. V. g.]

*) Versio germanica, in margine, hane loci periphrasin exhibet: Servetur spiritus vester, i. e. yos ipsi, plenissime, pro statu vestro spirituali, quem et animae et corporis respectu nacti estis. ‘

*%) mesos, fidelis] Brevi hoc commate omnis solatii Summa continetur. Vocatione si frueris: de fide Ejus gaude, qui faciet. V. g.

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →