seculorum primorum aliquot, majorem tantummodo posteritatis de- clinationem redarguentium, quam in ipsa veritate sitam censent..
V. Retinaculum quoque tempore Pauli erat, idemque tum de- mum in medio esse desinit, quum in nervum erumpit malum. — Qui retinet jam, inguit Paulus, donec e medio fiat. Patet hine, Retina- culum non esse praeconium evangelii, aut universum, aut apostoli- cum. mansit retinaculum etiam post apostolos, qui multo ante con- summarunt cursum, quam retinaculum desineret esse retinaculum: totum vero praeconium evangelicum nunquam e medio tollitur.
VI. Malum describitur primum in abstracto, deinde in conere- to. — Mysterium iniquitatis dicitur jam operans: ex intervallo au- tem, revelabitur ille ipse zniguus. Tali ordine res evenit. Non dis- simile est, quod prius appellatur apostasia, deinde homo peccati. In praeconio de Christo dicebatur primum, in abstracto, appropin- quavit regnum coelorum; deinde ipse Christus cum gloria sua est apertius ostensus. ‘Sic ex opposito se habet testimonium de malo. Vitiosus humor in unum tandem apostema contrahitur et erumpit.
VII. Magnum malum est apostasia et mysterium iniquitatis. — Diversas partes habet descriptio mali in abstracto et in concreto, eaeque se mutuo explicant. Apostasia est defectio a fide, dilucide- que describitur 4 Tim. 4,4. Nullo definito loco terminatur haee apo- stasia: quam late patuit fides, tam late fere patet apostasia; maxime tamen apud Judaeos invaluit. Etiam eorum est apostasia, quibus oblata fuerat fides, quamvis eam non susceperint: qui eam suscepe- rant, eorum nonnulli resilerunt. conf. Hebr. 3,42. Populus est in- star unius hominis, sive divina gratia, se offerens, spectetur, sive re- cusatio humana quaecunque. Apostasia populi erat, recusantis in- trare in terram promissam. LXX Num. 414,341. Thessalonicae inpri- mis Judaeorum acerbitas vehementissima erat: Act.47, 5.44.43. Ro- maeque Judaismus Christianismo multum detrimenti attulit. Iniquitas item, cujus mysterium jam tum operabatur, non est iniquitas quae- libet, quamvis multiplex, Matth. 24, 42., sed ea, ex qua ipse Iniquus denominatur versu 8. coll. v. 3.4. Hujus iniquitatis jam tum opera- batur mysterium, (conf. Deut. 34, 24.27.) et ita erat occultum, ut ipsis hominibus fere inscientibus obreperet, et per multas aetates eresceret. Operatur vero etiamnum, donec ipsum Iniquum produ- cet operatio Satanae. v.9. Judaismus, Christianismum inficiens, est fomes: mysterium iniquitatis est scintilla.
VIL. Maximum malum est Iniquus ipse. — Est homo peccati, filius perditionis, oppositus et elatus super omnem dictum deum aut cultum, ita ut ipse in templo Dei quasi deus consideat, declaretque, sese esse deum. Est Iniquus ipse, cujus adventus est secundum ef- Jicaciam Satanae etc. Haec momenta postea expendemus singu- latim.
IX. Retinaculum, masculino genere et neutro genere promiscue dicitur: nisi neutrum ideo in Textu praecedit, ut postea 0 xatéywy, Retinens opponatur adversario singulari. — QUI retinet JAM, in- quit, in medio esse desinet: et paulo ante, Id QUOD retinet, nunc seitis, ut reveletur ille SUO TEMPORE.
X. Non apostasiam et mysterium iniquitatis cohibet retinacu- lum illud, quantum quantum est, sed ipsum hominem peccati, ipsum nefarium, — Mysterium iniquitatis, et is qui retinet, in unum idem-