ipsum Jesu Christi adventum. Illue Daniel, illue Johannes, a sua
utervis aetate, pertingunt. — ¢y rayes, celeriter) Cura Christianismi
secum affert curam temporum. Paulus Antonius in Collegio anti- thetico, p. 930. De celeritate, omnino, velim, videas Not. ad Cap. 6, 11., unde constabit, dilutiorem esse interpretationem cel. D. Lan- gii, de eventu sigillorum ete. interjectis multis seculis, celer? futuro. Tom. I. Gl. Chr. Bart, I. sive comm. apoc. fol. 22. Ipsum finale ¢em- pus prope est, v. 3.: eaque propinquitas etiam adventum et ortum rerum citeriorum, non modo eventum et cursum earum, celerem red- dit. Totus liber tanquam unum verbum uno momento pronunciatum debet accipi. Exceptis temporibus definitis, sat spatiosis, omnia fiunt év tayee, celeriter, verissime. Talis significatur celeritas c. 14, 14. 2 Petr. 4, 14. et passim. — Zonjuaver, significavit) Apocalypsis scatet Hebraismo, in verbis simplicibus, u@yacoa, coll. Gen. 49, 5., ubi jam. memorantur miq5% xd. et in verbis plane Hebraicis, ut afaddwr, Oaravas, aouayedwy. et in constructione, ut ano énos yousé, o pagrus © misog “td. ano 6 wy xrd. ut nomen proprium Hebraico more e@xAcrov et sine articulo ponatur. Atque hic non dicitur, aé- sévhe, sed éoyjuuvey anoseldac, quanquam praecessit verbum deSae. Itaque Johannes videtur innueré Hebraicum 7725, cui respondeat Grae- cum déiav. Saepe enim Hebraica et Graeca jungit. onualveey LAX ponunt de magno indicio magnae rei. Ez. 33, 3. Vid. etiam Joh. 42, 33.
_ ¥.2. doa eide, quaecunque vidit) Vid. App. crit. ad h.1. Ed. II. Coa éide, quaecunque vidit, testatus est Johannes, quum in hoc ipso libro omnia quae vidit, et nihil nisi quod vidit, testatus est. Nec tamen se testari dicit, sed testatum esse. quia tum, quum in Asia, legebatur liber, jam scriptum habebat. Non debuit Lampius, ob tem- pus verbi guagrvense, testatus est, de Johanne versus 4.2.3. scrip- tore dubitare. Medit. anecd. in Apoc. pag. 255. 257. Conf. v. 9. not. Eundem, et alios interpretes, qui verbum ¢estatus est ad Evangelium et Epistolas Johannis referunt, particula ré aliena induxit. Porro ut in Apocalypsi visio et testimonium, sic apud eos, qui hune librum rite tractant, mensura fidei et prophetia (Rom. 12, 3. 6.) sive -cog- nitio et interpretatio, commensurantur. Sapienter D. Antonius, in eodem Collegio, de Novissimis, ex Apocalypsi praecipue, ita disse- rit, ut et antipropheticum morbum, et idiopropheticum pruritum reprimat.
v.3. “axagcos, beatus) Sunt, qui librum sanctissimum irrequieta curiositate. misere tractent: ex quo fit, ut alii in contrarium curren- tes vel nomen Apocalypseos, quo excitari debebant, audiant inviti ; ipsique libro ob singularem interpretationum sinistrarum et conjec- turarum eventu carentium multitudinem diffidant. Inde, cum omnia scire velint, unam scientiam ecorum, quae Dominus futura ostendit, rejiciunt; inde conatum veri hic investigandi pro aerumna; socor- diam pro modestia; taciturnitatem pro prudentia habent, et quidvis potius curant et quaerunt, perinde ac si scriptum esset: Beatus, qui non legit, et qui non audiunt, etc. Videant, ne, dum omnes praetextus excogitant, pro dono coelesti recusando, molestiam Deo exhibeant (Es. 7, 12. 43.) et erga Jesum Christum reperiantur IN- GRATI. Immo vero beatus, qui legit, et qui audiunt et servant; nostris maxime temporibus, quae a magna rerum a ut vide-