A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 537

. Apoc. I, 3. 4. 595

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

coelestia, quorum exemplari et umbrae servierunt sacerdotes levitici, Hebr. 8, 5., in Apocalypsi accurate exhibentur.

2) Multa praedixit Dominus ante passionem; v. gr. Matth. capp. 43. 22. seqq. Joh. 44.s. sed non omnia: neque enim maturum erat. multa sparsim in Epistolis Johannis ceterorumque apostolorum per Spiritum Christi praedicta habentur; prout videlicet necessitas primo- rum illorum temporum ferebat. Nunc uno omnia libello complectitur Dominus, superiora illa respiciens, praesupponens, explicans, continu- ans, pertexens. Illa ergo conferre prorsus decet; non tamen cum illo- rum brevitate horum ubertatem committere. In Evangelistis praedixit Christus, quae ante Apocalypsin Johanni dictandam erant eventura, adjunxitque descriptionem Novissimorum; in Apocalypsi, intermedias quogue res. Ex utrisque unum quoddam Totum constat.

3) Non solum summa et clayis prophetiae, et olim et proxime antegressae, in hoc libro exhibetur, sed etiam supplementum, sigillis antea clausis. Igitur non potest non multa habere nune primum reyelata, neque in reliquis Scripturis exstantia, ut Gomarus et Clu- verus agnoscunt. Erga revelationem igitur hance tantam, statui ex- altationis Christi reservatam, parum grati sunt, qui quicquid in ea primum revelatur aut determinatius describitur, idcirco segnius aesti- mant, et timidius accipiunt audaciusve repudiant. Argumenti ampli- tudo et libelli brevitas evincunt, omnia verba esse longe significan- tissima. — 0 avayivacxwy at of axsovres, qui legit et qui audiunt) Unus, ille primum, per quem Johannes librum ex Patmo in Asiam misit, Jegebat publice in ecclesiis, et multi audiebant. Magnopere Scriptura publicam sui lectionem commendat. Deut. 31, 44. Neh. 8, 8. Jer. 36, 6. Lue. 4, 16. Act. 15,24. Col. 4, 16. 4 Thess. 5,27. 4 Tim. 4; 13. Plus esset aedificationis, si doctores minus de suo loquerentur, vel certe Scriptura multitudini sane rudi legeretur copiosius. — rn¢ m@0- gntelas, prophetiae) Est apocalypsis, respectu Jesu Christi: est pro- phetia, respectu Johannis, cujus mentione facta, prophetiae demum vocabulum ponitur. Prophetiae se sua, adeoque divina tuentur auc- toritate, speciatim Apocalypsis, quae idcirco antiquas prophetias non allegat, nisi summatim, idque semel. c. 40,7. In ceteris libris N. T. allegantur prophetiae V. T. ut earum videlicet completio demonstre- tur: in Apocalypsi non allegantur. Hine quum vy. gr. Surenhusius allegata V.T. per singulos evangelistas, per Acta apostolorum, per epistolas Paulinas catholicasque deduxisset, non habuit, quod in Apo- calypsi allegatum conferret. Pari fere modo France. Junius Parallelos abrupit, ita in conclusione seribens: Sunt quidem innumerae voces, sententiae multae, argumenta non pauca in toto libro Apocalypseos, quae Testamentum vetus redolent dignitate maxima: sed eorum tn- terpretatio mihi quidem non videtur hujus loct esse, tum quia NON ADDUCUNTUR NOMINATIM scripturae loci, aut profertur au- thoritas aliqua una, unde ili depromti sunt; sed plurimum bini, terni, aut plures loci una consuuntur artificio elegantissimo: tum vero quia, si quis hoc instituerit, eum necesse fuertt aggredi totius libri Apocalypseos interpretationem.

v. 4. ano 6) ano ra 0, Erasmus introduxit.

Primus hic locus est ex iis, in quibus me defendi posse plane negat censor. Atqui lectio mihi probata, a0 o-primaeva est. Vid. App. crit. Ed. Il, ad h. 1, — Quando tandem movebuntur, qua pre-

Pp2

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →