CAP. III.] ANTEDILUVIANA. 151
et cultum Dei in Mediatore promisso purum conservarent, ab apos- tatarum turba secedentes pii Sethitas, et segreges coetus instituentes, "filii Dei" died sunt. Atque hie primum ecclesia, a mundo visi- biliter et sponte separata, exstitit.
VIII. Hujus reformationis virtute effloruit theologia pura, atque vi ejus, ecclesia visibiliter separata, ad annos mille, aut eo circiter. Eo temporis curriculo insigne obedientias exemplar, theologias verse rsxwpiov et vitas asternas pigrms, in Enochi translatione Deus edi- dit, Gen. v. 24. Rerum vero processu, impii Cainitas, atque Sethitas isti, a quibus tempore reformationis Enoshianse pii secesserant, pacem uti videtur communiter colendam prsetendentes per connubia, et alia vitas politicae vincula, in piorum consortium admissi, omnia divina, humanaque catholice pene pessundederunt. Is est fatalis plerumque post reformation em, corruptionis denuo in ecclesiam admissas exitus.
IX. Maxima autern apostatarum impiorum caterva, in piorum consortium admissa, cum hi neque per illorum ejection em auctori- tativam, uti loquuntur, nee per secessionem voluntariam se amplius liberare potuerint, defectio illico catholica, et tota ecclesia corrupta evasit. Deus ideo dispensationi isti, ac theologias Adamicas sub- lapsarias in theologorum apostatarum -TrawXgfy/a diluviana finem im- posuit.
X. Defectionis autem hujus ultimas, ecclesias antediluvianas, or- tum, progressum, et finem memories prodidit ipse ejus ultor justissi- mus, Gen, vi. 1—5. Ortum, ver. 1, 2, enarrant, " Evenit autem cum coepissent homines multiplicari in terra, et filias genitas erant illis, ut videntes filii Dei filias hominum bona forma esse, acciperent sibi a quibusvis mulieres quas eligebant"
XI. Quinam sint hi "Dei filii/' qusenam "hominum filias/' ambigitur. De angelis bonis, malis, nescio quid nugantur Judasi. Etiam ante rabbinos natos Philo et Josephus. Auctor etiam librorum Enoch, quorum fragmenta quasdam exstant, apud Josephum Scaligeram in animadversionibus Eusebianis, et Kircherum Oed. JEgypt. torn. ii. cap. ii. Ei delirio favent patrurn antiquorum plurimi, Justin. Apol. ii. ; Clem., Strom, lib. iii. ; Tertull. de Habitu Mulier. ; Lactan. Institut. lib. ii. cap. xv. ; Euseb. Praspar. Evangel, lib. v. ; Ambros. de VirgL Veland. ; Zosimus Panopolites apud Photium, Cod. cxci. Sed neque angelorum natura aut conditio, Matt. xxii. 30, neque narrationis Mo- saicas series suspicionern istam patitur. 0^rp£n ^} seu "filii Dei/' per ^nn *«, seu "filii potentum/'reddit Onkelos ; et ^n rto, "filias ho minum/' per Kfc^x n^n, seu "filias pauperum." LXX.,u/o/ 0£oD. Aquila, y/o/ Stuv, " filii deorum." Filii ruv dvvaerevovruv, Symmachus, teste Hie- ronymo. Atque hi omnes, summam omnium ordinum conftisio- nem in statu politico, ac communi vivendi genere intelligunt, quasi nullo graduum respectu, aut dignitatum honore habito, inter se more pecudum coiissent homines. In ea sententia est Rambam, More
152 DE THEOLOGIA AD AMIGA [LIB. II.
Nebuch. p. i cap. xiv.: "D™ significat," inquit, "etiam * communem plebem/ et ' multitudinem hominum;' ut etiam 'filii Adam/ etiam 'filii viri/ Ps. xxxiii. 13; et in hoc significatu dictum est, 'Et viderunt filii Dei filias Adam/"
XII. Sed res per se satis patet. " Filii Dei" fuere, qui a diebus Enosh, coetus segreges, pro vero Dei cultu celebrando, instituerunt, vloQsffiav professi. Eo nomine impio mundo odio fuere et ludibrio. Neque enim unquam erat, eritve sui dissimilis hac in re mundus. li per aliquot forsan annorum centurias se a communione malorum, qua3 semper defectionis ecclesiasticae causa exstitit praecipua, segre- garunt. Temporum processu illi etiam aucti fuere prole improba, penes quam tantum vloQsrias poppaMie. Ea effreni libidine percita, apostatarum filias sibi connubiis junxit. Atque ess " filias hominum" fuere. Ad illud usque tempus pios Sethitas omnia jura, cum divina, turn humana, separatim habuisse a Cainitis, etiam loca late distantia, sine ullo vitae aut seculi commercio incoluisse, vetus est Judaeorum traditio; quam, quia veri speciem habeat, baud temere rejicerem. Earn fabulis interpolatam refer t Abulpharajius Pocockianus: " Seth/' inquit, "filius Adam: Fertur ilium primum scribendi auctorem fuisse ; et progeniei suse vitae beatae, quaB parentibus suis in paradiso fuerat, desiderium ingessisse ; adeo ut Montern Hermon secesserint, cultui Dei, pietati, et continentiae dediti, neutiquam ad mulieres accedentes, unde vocati sunt Bani-Elohim. Anno vero Jaredis quadragesimo descendentes de Monte Hermonis, cum de reditu in paradisum desperarent" (hoc est, cum vitas sanctimonia, et a mundo separatio eis taedio esse cceperunt), "feminas concupiverunt ; cumque uxores illis dare recusarent propinquitate ipsis juncti, despicatui illos habentes, Cainitce eos ad matrimonium invitarunt, ultro illis filias suas praebentes, quibuscum congressi, pepererunt gigantes, bellis et incursionibus hostilibus prasstantes."
XIII. Atque haec ille ex libro apocrypho Enochi vspl ruv lyw- yopuv hausit; excepto, quod, quae is Sethitis ascribit, ille alter, nuga- tor Judaeus, angelis in Montem Hermonis descendentibus, assignat. Illorum autem librorum ^ ruv lywyopuv, et vepi axoKahv-^we MwCVIw;, quae adhuc exstant fragmenta, istiusmodi fabulas cuivis ea sitienti aftatim suppeditabunt. Angeli autem antiquis ly^yo/w dicti. Ansam eripuerunt e Daniel, cap. iv. 10. ^ seu " vigil" e ccelo respexisse dicitur. Vulgati codices textus Graeci habent tty voce Hebraica retenta: MS. quidam lypfyopos.
XIV. Ex hoc fonte prodiit omnium in omnibus &6'e/&iroe /&%!$. Tandem uterque coetus ita in unum coierunt, ut sola familia Noachi excepta, vix supererat inter mundum et ecclesiam distinctio. Id ostendit Spiritus Sanctus, ubi afiirmat "omnem carnem viam suam corrupisse/' Gea vi. 12. Haec, inquam, origo erat defectionis catho- licae ecclesiae Enoshiana3, seu Adamicaa, antediluvianae, secunda
CAP. III.] ANTEDILXJTIANA. 153
vice reformatae, qua illustre omnis catholicae apostasiae ortus exemplar habemus. Malorum enim consortium illud semper erat, quod eccle- siam pessundedit.
XV. Yideamus porro defectionis hujus progressum. Eum ver. 11, 12, Spiritus Sanctus exponit, "Corrupta erat terra coram Deo ipso, et impleta erat violentia; et aspiciens Deus terrain, ecce corrupta erat, quia corruperat omnis caro viam suam." Eousque scilicet progressa est, ut se extenderit ad omnem earnem; Noacho tantum excepto, ver. 8, vii. 1. Is autem " praeco erat justitiae," 2 Pet. ii. 5. In cujus ministerio Spiritus Christi " disceptabat cum rebellibus/' 1 Pet. iii. 19, centum et viginti annis, Gen. vi. 3. Ita locum ilium ex- ponit Targum Ben Uzzielis, qui tamen more solito, nescio quid, nugatur de Schamchazai et Uzziel, qui turn temporis ex ccelo caden- tes, gigantes genuerunt.