A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 82

Section 82

← The Works of John Owen — Volume 17

1 74 a3E THEOLOGIA NOACHICA [LIB. III.

Sihon. Ivit et evulsit montem extensum in sex milliaria, et impo- suit ipsum super caput suum ad projiciendum in eos. Statim paravit verbum Domini vermem qui aiTosit montem et perforavit ipsum, et immersum est caput ejus in medium ipsius; voluit extrahere ex ipso caput suum" (non ut est in translat. Londin. " Voluit extrahere ipsum ex capite suo") " sed non potuit, quod traxisset dentes suos et molares oris sui hue et illuc, ivit Moses et tulit securim decem cubitorum, et saltavit decem cubitos, et percussit ipsum in talo pedis, et cadens mortuus est/' Hsec ille, digna quaB JEsopi fabulis adnumerentur; nee digna tamen, cum sint insulsa, et omnimodo inutilia, imo noxia ; impudentissimis mendaciis haud magis scatet Muhammedis Alco- ranus, quam iste Ben Uzzielis Pentateuchus. Eo autem magis hie est detestandus, quod sacra Dei oracula sibi conspurcanda proposuit nugator. Targum Onkelosi habet namy, " Hebraso;" et Exod. ii. 6, B^y?, " Hebrseorum," reddit per Wirpil, " Judaeorum ; " et Deut. xv. 12, ^JJJ TO?, « Frater tuus Hebraeus," per 5>&nB» p 7»riK, " Frater tuus filius Israel." Idem ei sunt Hebrasus et Judseus, et filius Israel ; hoc est nomen istud patronymicum.

IX. Objiciunt quidam nullam probabilem rationem assignari posse, cur e nomine Heberi potius quam aliorum, Semi scilicet aut Ar- phaxadi tota familia denominata esset; aut cur Abrahamus, potius quam alii Heberi nepotes, ab Hebero Hebra9us diceretur; sed causa utriusque probabilis, et ratio haud desunt. Heberum in novo po- pulo magnopere eminuisse, ex eo quod rejectis reliquis, " omnium filiorum Heber pater esse" Semus signanter dicitur Gen. x. 21, pro- babile est. Quemadmodum eum honoris gradum, nisi per sancti- tatem, et in Deum virtutem assequeretur ratio nulla assignari potest. Deinde omnium patriarcharum, qui post diluvium nati fuere pax (Siurarog exstitit, et filio suo Peleg superstes. Post ejus obitum nulli dubium esse potest, quin peculiarem nepotum curam susceperit, atque eis fuerit loco parent-is immediati. Sic quam vis Aram fuerit Semi filius natu minimus, quia tamen fratribus omnibus diutius vixerit, lingua Syriaca, qua usi sunt plurimi alii, prater ipsius pro- geniem, dicta est Aramsea, ut docet nos Elias Levita in pra3fatione ad Methurgamim. Vixit etiam Heber pietate insignis eo tempore, quo linguae confusaB, et terra divisa est; cujus adorandse providentia3 divinse speciminis intuitu, filio suo nomen Peleg indidit. Etiam ex linguae primflevee in familia sua conservatione, eorum, qui in exstruc- tionem turris non consenserunt, dux fuisse videtur. Non nisi gravissi- mis ideo de causis, nomen ejus in posteros traductum est. Eos autem familiam seu tribum separatim a cetera Semi posteritate constitu- isse, planissime apparet ex eis verbis Mosis, qua? antea retulimus.

X. Porro: non tantum filios omnes Joktanis, qui Hebero filius erat natu minor, in turbam apostaticam se recepisse, sed et plurimos etiam ab ipso Peleg oriundos se ei immiscuisse, ataue families pa-

CAP. II.] POSTDILUVIAN A. 175

tern se in qua viguit purus Dei cultus valedixisse, ex eventu patet. Abrahamus vero prse cseteris piorum proavomm ipsiusque adeo He- beri vestigiis institit, quamvis et ipse a communis defectionis labe haud immunis. Tandem autem Dei ductu, novarum revelationum beneficio ; avitam pietatem et exsulantem terris Dei cultum reduxit. An ideo mirum videri debeat, prsesertim cum supra reliquos ejus seculi mortales omnes Celebris evaserit, atque gentis gloriosissimse caput et auctor constitutus fuerit, si nomen celebre patronymicum (quod apostasia siia rejecerat, saltern nihili sestimaverat cognationis istius quod reliquum erat) ; sibi et posteris vindicaverit ? Nee fluvii transitus tanti erat, ut inde ei totique genti sanctse in omne sevum duraturum nomen imponeretur. Migratio quidem Abrahami e pa- tria et terra cognationis suse, ut Deum sequeretur, in locum, quem nesciebat, illustre erat fidei ejus documentum. Ast ille baud recte sentit, qui obedientiam hanc Abrahamicam e trajectione fluvii, quse ei cum aliis innumeris communis erat, sestimandam censuerit. Quod Deo dicto obediens, voluntati et imperiis ejus obsequens, relictis patriis laribus, propriisque sedibus, et cultu superstitioso, in quo erat enutritus, nulla opimioris conditionis spe allectus, quo nesciret, ipsum sequeretur, inter alia innumera fidem ejus commendat. Si ad ilia conferatur fluminis transitus, res nihili erit. Migrationem istam autem tantopere Deo placuisse, ut earn ob rationem promis- siones acceperit, quod posteri ejus terram, in quam peregrinaturus esset, jure hsereditario possiderent, atque in ipso omnes terras cog- nationes benedicerentur, quod non-nemo amrmat, falsum est et

toXoyov. Falsum, quoniam antequam Tigrim transierat, nedum Euphratem, promissiones istas acceperat; uti videre est, Gen. xii. 1-4.

&oXoyoY vero, quod id ullo modo obedientise Abrahami imputan- dum docet, quod omni modo ex mera gratia provenisse certissimum est. Etenim sine ullo respectu ad obedientiam ullam antecedaneam, Deum promissa ilia Abrahamo dedisse, magis est in confesso, quam ut egeat probationibus. De hac originatione nominis Hebra3orum, idem nobiscum sentiunt e Judseis, Josephus Antiq., lib. i. cap. vi. ; Triplex Targum; Aben-Ezra in Exod. i. ; Kimchi, rad. my; Elias Levita, Methurgam.; — e Patribus et Christianis Antiquis, Euseb. Prsepar. Evangel., lib. vii. cap. ii ; Hieron. Qusest in Gen. ; Augustin. de Civitat. Dei, lib. xvi. cap. iii. ; Eucherius in Gen., lib. ii. cap. vii. ; Zonaras Anrial., lib. i.; — e Recentioribus, Calvinus in Gen. x. 20; Pererius in Gen. xx.; Mercerus in Gen. xiv. 13, et in Lexici Pagnin., rad. "DJ?; Munsterus in Gen. xi. 16; Drusius in Gen. xiv. 13; Paneus in Gen. xiv. 1 5 ; Junius Orat. de Ling. Heb. ; Cornel, a Lapide in Gen. xiv. ; Buxtorf. Dissertat. de Ling. Heb. Conservat. ; Sigonius de Repub. Heb.; Schindler. in Lex., rad. 13JJ; Bochartus, lib. i. cap. x., atque alii innumeri.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →