A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 84

Section 84

← The Works of John Owen — Volume 17

totum pene humanum genus, atque proprise mentis consilio permis- sum, postquam nimirum veri Dei et cultus ejus tsedium eos ceperat, in omnem idololatriam se sensim effudit. Priora quidem secula omnem, quam vel ex institutione parentum, vel traditione vaga Dei notitiam habuerunt, penitus abjicere non potuerunt. Ex iis ideo plurimos, qui mos est hominum lucis divinse scintillulis convictorum, Deum quidem timuisse, idolis vero serviisse comperimus. Suecessu autem temporis, rejecta omni gradatim iheologid revelata, abolita penitus solennis promissi, et foederis divini memoria, sacris nefandis et fcedissimis idololatriis catholice se polluit totus terrarum orbis. Illarum ideo originem et progressum, quod superius promisimus, hie loci diligentius investigare placet.

CAPUT III.

SIVE DE ORIGINE ET PROGRESSIT IDOLOLATRLE, SETT E0EAO0PH2KEIA2. — CAP. I.

Primordia idololatrise incertissima — Circa ea opinionum diversitas — Novae investi- gationis causes — Idololatria Adamica in paradise — Caini apostasia et super- stitio — Ecclesise reformatio Enoshiana — Ante diluvium idololatria proprie dicta nulla — " Aureum seculum " post diluvium — In eo idololatrise vestigia nulla — Homines unde ftipovrts dicti — Tempus divisionis linguarum et disper- sionis humani generis — .^Edificatores turris Babylonicse, quale genus homi num — Quodnam in ea exstruenda proposition habuerunt-— Inter eos primordia idololatrise quaerenda,

I. ORIGINUM occasionumque idololatrise nulla manifesta vestigia exstare, et nos antea vidimus et extra controversiam posuerunt in- dagantium conatus irriti. Ortum habuisse patet ex eventu. Ortus tempora, rationes, causaB, auctores, primordia omnia conjecturis inves^ tiganda sunt. Hie scilicet: —

Mavr/j cipiffro;, orris tixei&i xxXSs [Eurip. Frag. inc. CXXViU.]

" Bene qui conjiceret vatem hunc perhibeto optimum." Ita yvoj^Mji* istam ex Euripide reddit Cicero. Ante diluvium illam niundum occupasse nonnulli arbitrantur. In ea sententia sunt Judseorum plurimi, pra3sertim Maimonides, initio operis de Cultu Siderum ; quem sequitur Seldenus in Prolegom. ad Syntag, de Diis Syris. Egressis ex area Satanam primo virus hoc aspersisse alii opinantur. In Chamum nominatirn scelus hoc conflant Targumista3. Ante turris BabylonicaB exstructionem, quam in a3ternitatis memo- riam moliti sunt contumace& et superbi Noachidse, nulla certa ves tigia aut expressa monumenta cultus arbitrarii et profani inveniri posse, aliis videtur. Hie igitur paulisper pes figendus; ac Nili hujus, monstrorum feracissimi, unde scilicet —

" Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis"

180 OBTUS ET PKOGRESSUS IDOLOLATEIX. [LIB. III.

prodierunt, capita inquirenda. Locus in antiqui temporis monumen- tis perlustrandis uberrimus, quern quamvis magna ingenia exco- luerint, tamen uti fieri solet in obscurissimis rerum primordiis inves- tigandis, et quorum, —

" Ad nos vrx tennis famse perlabitur aura,"

manet in quo adhuc se alii multura diuque exercere possint. Facilk perspiciet lector ex iis, qua3 in locum hunc relaturi sumus, post uberrimas aliorum vindemias, spicilegia Lsec nostra proferendi causas neutiquam defuisse. Si enim rebus ipsis, seu cultus extranei prim ordiis, tenebrisplus satis obductis, novam lucem afferre nequeamus; saltern quam relationem ad cultum Dei tenuerint, quibusque prae- stigiis fucum fecerit generi humano, atque in fraudem induxit im postor antiquissimus, aliaque, a viris doctis locum hunc plurima eruditione excolentibus, tacite prastermissa, lectori non ingrata, lu- minis nonnihil veritati obscurissimaa fcenerantes nos exposituros, in spem aliquam adducimur. Rerum autem tan turn capita perstringere in animo est, quo operi proposito satisfacere, et vise institute insis- tere libere possim.

II. Homini, ad sui gloriam create, Deum legem obedientise 2/ rov, omnia ilia, quse necessario naturam ejas, conditionem et finem ultimum consequerentur amplexam indidisse, antea ostendimus. Ut ea lex plenaria esset omnis divini cultus regula et revelatio, nunquam tamen permisit. Ei, in statu creationis ante ingressum peccati addidit institutum de non comedendo fructu arboris scientice boni •et mali. In illo, respectu actus externi, initium defectionis a Deo fecit creatura rationalis. Fundamentum autem posuit in cultu mo- •rali defectus. Serpenti enim ad versus Dei comminationem fidem adjungens, ilium eatenus Dei loco habuit. Atque hsec erat quaBdam idololatriae species, imo pessima, quse etiamnum inter omnes eos viget, qui, posthabita promissionurn et comminationum divinarum auctoritate, dicto audientes se Satanse praebent. Hsec vero non est propria ea idololatria, cujus primordia investigamus.

III. Post peccati ingressum theologiam natoralem novis revela- tionibus et sacrificiorum institutione ampliatam, atque in novos fines consecratam Deus instauravit. In cultu institute praaeunte infide- litate iterum illico peccatum est. Supeiiiis exposuimus istius peccati naturam et eventum. Ostendimus etiam Cainum a Deo maledicturn •abs ejus cultu solenni penitus defecisse. Probabile quidem est, ilium, atque cives Henochienses, quibus praafuit, Gen. iv., cultum istum, sacrificiorum scilicet, unde primam mali labem traxerat, repudiasse, atque ritus novos suo arbitratu usurpasse ttsfafyvurxowra. ^^!JD prout Scriptura loquitur, Judic. v. 8, sibi comparasse innumera, sunt, quo minus credamus, quse obstant. Neque enim Caino eate-j nus liominem exuere possibile erat, ut alios sibi cleos fingeret post!

CAP. III.] ORTUS ET PROGRESSES IDOLOLATRLE. 181

expressam et apertam istam, qua3 eum inter et Jehovam omnium creatorem intercesserat communicationem.

IV. Temporis progressu Sethitarum etiam nonnullis in Cainitarum mores prolapsis, pii Enoshiani, cum cultus divini reformatione, quo melius et diutius purus conservaretur ad nomen Dei rite invocandum, segreges coetus instituerunt, atque inde "filii Dei" dicti sunt. Gen. iv. ult., " Turn coeperunt homines invocare nomen Domini." lis verbis nonnullos cultns extranei ortum notari falso arbitrari, superius etiam ostendimus. Non enim nominis divini profanationem, sed ecclesise reformationem innuit Spiritus Sanctus.

V. Ante diluvium omnem carnem viam suam corrupisse Deus ipse conqueritur. Neque dubium est, quin apertissime Deo et religion!

j bellum indixerint apostatas. Scelere vero hoc, idololatrias scilicet, astrictos fuisse, nullum testimonium exstat, nullum probabilis conjec ture faciendse fundamentum. Id vero, cum argumentis superius luculenter demonstraverimus, nolo hie actum agere. Secula ideo antediluviana clisquisitione hac necesse habemus praaterire. Nam baud placet Justini Martyr, sententia; qui filios Dei, qui arnore fili- arum hominum capti, eas sibi sociaverunt, angelos interpretatur; atque ex eis genitos fuisse daemonas, qui illico idololatriaB promo- vendaB operam dederunt: Apol. ad Senat. Roman.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →