A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 115

Section 115

← The Works of John Owen — Volume 17

II. Itaque quamvis unuin summum numen profiterentur, Deum unicum, quornodo se ipsum revelaverat, penitus spreverunt Inde religionis Judasorum contemptus, qui soli unius Dei veri notitiam habuerunt. Cicero Oratione pro Lu. Flacco testis est locupletissi- mus. " Sua cuique civitati religio, Lasli, est/' inquit, cap. xxviii., " nostra nobis. Stantibus Hierosolymis" (hoc est, dum sui juris esset Judaea, nondum Romanis subjecta, nam urbs neutiquam turn tern- poris eversa erat), " pacatisque Juda^is, tamen istorum religio sacro- rum a splendore hujus imperil, gravitate nominis nostri, majorum institutis, abhorrebat: nunc vero boc magis, quod ilia gens, quid de imperio nostro sentiret, ostendit armis; quam cara diis immortalibus esset, docuit, quod est victa, quod elocata, quod servata."

254 ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^. [UB. III.

III. Hinc de Jove isto suo, quern hominem ex hominibus ortum scirent, animi consilium explicare nunquam poterant. Doctissimus poeta, qui Tonantem suum parvum fuisse agnoscit, mortuum tamen negat, Thebaid. i. 277:—

" Tamen hie tibi templi

Gratus honos; placet Ida nocens, mentitaque manes Creta tuos."

Quse ille ex Callimacho hauserat, Hymno in Jovem : —

Ziu, ff\ ftlv l^aioiffiv Iv ovftffi tya-fft yivi<r6tu, Ziv, ff\ iv ' ApxuSiy vo<rif>ovt wcirip, 1'^ivfftx.VTO Kpwrts Kit •^{vffTO.i ; xaii yap <ra^av, u eivx, ffi'io Kftj'rts irixr'nva.vro, ffu X' ol S-av£f, itrtri yap ethr —

"Jupiter, te quidem Idaeis in montibus aiunt natum esse; Jupiter, te in Arcadia : utrum, pater, mentiti sunt Cretenses semper mendaces; etenim sepulcrum, 0 rex, tuum Cretenses exstruxerunt ; sed tu non mortuus es, nam semper es."

Ut Cretenses autem mendacii arguerent in sepulcro Jovis, figmen- tuoi non ineptum excogitarunt, cujus meminit in Callimachum vetus scholiastes. 'Ev K^r^, inquit, Jcr/ rf rdpy rw M/vwog, ' Mivvog rov Aibg rdpog' ru %pi>vw de rb rov M/vwog a<njXf/^^t

ivai A/og ra^og* Jx rourou Xsyovffi Kpqreg rbv rdpov rov A/og* — • ''In Greta Minois sepulcro titulus inscriptus erat, Minois rov A/og, seu filii Jovis sepulcrum; cum autem temporis successu oblitera- retur nomen Minois, mansit tan turn Jovis sepulcrum; atque eo dixerunt Cretenses, Jovis illud esse sepulcrum/'

IV. Hoc autem nomine Callimachum ridet in legatione Athena- goras, quod, cum genitum ex hominibus Jovem suum crederet, non admitteret hominis mortalis sepulcrum. Ineptus etiam erat, cum rogaret, utri mentirentur, Arcades an Cretenses, ortum Jovis sibi vindicantes, dum tres Joves fuisse doceat Cicero, libro tertio de Natura Deorum, quorum duos priores ab sethere et coelo genitos, in Arcadia, tertium a Saturno, in Creta, natum fuisse, scribit. An- tiochum etiam sophistam, Cretensium ob Jovis sepulcrum causam egisse, memorat Philostratus in Vit. Sophistarum, lib. iL, ibidernque sepultum probat, ex Ephemero, Lactantius.

V. Ipse etiam Pluto, non nisi Jovis mortui manes erat; atque inde Summanus, hoc est, manium summus dictus. TJnde initium carminis devotorii: " Dis pater, sive Jovis manes, sive quo alio no mine fas est nominare." Nam rectissime adnotat Salmasius, " Diatriba de Mutuo," quorum animae erant coelo receptaB, eorum manes apud inferos positos fuisse. Manes enim isti fuere. quasi simulacra cor- porum anima carentium, quse Grsecis <rx/a/ et rfdaXa xaptvruv dice- bantur; de quibus multa egregie disserit in PraBlectionibus doc- tissimus Reynoldus contra Bellarminum, qui contendit t'/dufi.ov esse tantum simulacrum rei falsaB, seu nunquam exsistentis. Umbra hjjec Lucretio est, "lumine cassus aer/' lib. iv. 369. Sic Herculis simula-

CAP. XIII.] ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRLE. 255

crum, quamvis dudum in deorum numerum relati, apud inferos collo- catur ab Homero. Et simulacrum illud Achillis, quod ab inferis excitatum est ab Apollonio Mago, sibi a Thessalis tanquam Deo cuidam sacra institui reposcebat. Auima ideo umbra non erat. quam superne collocarunt; neque corpus, quod in terra deficere viderunt; sed simulacrum ita ad corporis effigiem fictum, ut videri possit et cognosci ab iis quibus notus erat ille, cujns erat umbra, non autem tangi. JEneas apud Virgilium, Mn., ii. 771 : —

" Quserenti ....

Infelix simulacrum atque ipsius umbra CreiisjB Visa mihi ante oculos, et nota major imago."

Deiphobi etiam umbram mutilam fuisse, ad corporis instar, quod male multaverat Menelaus, ^En. vi. 494: —

" Atque hie Priamidem laniatum corpore toto De'iphobum vidit lacerum crudeliter ora."

Hunc itaque Jovem, quern natum fuisse confitebantur omnes, sepul- tum plurimi, cuj usque manes apud inferos collocabant, in summi Dei solium evehere, et omnem conati sunt in eo Unius veri Dei notitiam exhaurire. Hinc etiam in gentium cultu, et sacris omni bus, mirifica semper erat frustratio, non ilia minor, nee minus ridi- cula, quam in duplici Amphitruone, duplicique Sosia, finxit Plautus.

VI. Neque adhuc fmitur confusionis acervus. Apud omnes pene ubivis idololatras, Sabaismus, seu corporum coelestium cultus statio- nem, aliquam saltern, si non illam, quam ab initio obtinuerat, fir- miter tutatus est. In eo Sol, solus erat, supremus, altissimus, pene unicus Deus. Hie etiam Summi Dei locum occupavit. Id antea pluribus ostendimus. Hinc nova delusio, nova frustratio orta est, quasi ludos facere miseros homunciones caecitate et sceleribus man- cipatos antique serpenti fuisset volupe. Veri Dei notiones, Jupiter Cretensis, seu Satanas eo idolo larvatus, et Sol, sidus cceleste, optima, pessima, in unum idolum confusa fuere.

VII. Sed ulterius adhuc progressa est misera hsec superstitionis idololatricse confusio. Deo vero in ccelis inserviunt, nutum ejus in omnibus exspectantes angeli, nobilissimse creaturse. Hujus etiam notitias aliquas retinuerunt gentes, ut est apud Orpheum : —

vcu vrvpowrt oitri ftift'/i^t fiporoT; u; <ravTa,

Sed in hoc etiam lucis divina? radio obtinet illud Judas, ver. 10, * Otfa <pv<nxug, us ra aXoya ^wa fcr/Vravra/, Iv rovroig <p8sipovrai. Angelos hosce, in nescio quos deos minores, mundi fabricatores, et guberna- tores inferiores, summa religione, et cultu divino adorandos et colen- dos, mutaverunt. Hisce in Hellenismo deos, quos vocant. majorum gentium, qui semper Jovi adstiterunt, hominum deificatorum praa- cipuos substituerunt ; Dei loco et angelorum, umbras Jovis, et deorum majorum gentium, amplexantes.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →