IV. In cultu arbitrario, quem idolo prsebuerunt, imaginem quan- dam totius cultus, divinitus instituti, designasse videntur, atque in- super plurima addiderunt, vel a seipsis excogitata, vel mutuata a finitimis Baaliticis. Templa seu aades sacras ei exstruxerunt : 1 Keg. xvi. 32, "^dem Baali exstraxit Achabus in Samaria/' Earum sedium ubivis mentio occurrit; quae tandem cum omni choragio et suppellectile superstitioso a Jehu dirutse erant, et in latrinas dispo- sitse, 2 Keg. x. 27. Qui autem templum primus ei exstruxit, Acha bus iste fuit. Lucis et altaribus contend fuere antiquiores idolola- tra3, quod apparet ex historia reformationis Gideonese, Jud. vi. 28. Postquam autem Dei jussu templum ei paraverat Solomon, proxima accepta occasione, antiquus Dei asmulus et simia, asdem sacram sibi etiam ponendam curavit.
Y. In asde ista, altaria ad sacrificia offerenda ei dicarunt: 1 Keg. xvi. 32, " Statuit altare Baali isti in sede ilia Baalis/'' Plura fuisse in eadem sede ostenditur, 2 Chron. xxiii. 17; et cum altaribus imagines, 2 Reg. iii. 2 ; 2 Chron. xxiii. 1 7. In quam autem formam imagines hasce compegerint plane incertum est.
VI. Ad idololatriae paraturam pertinuerunt etiam luci. Horum duo genera fuere; naturales scilicet erant nonnulli ex arboribus consitis, quibus, longe lateque per totum terrarurn orbem, in sacris suis usi sunt idololatrse; talis erat lucus iste, quem excidit Gideon, Jud. vi. 28, qualesque in excelsis plantare mos erat. Fuere etiam artificiales luci, seu naturalium imagines et similitudines fictse; quse sedibus sacris intulerunt, et in cultu religioso aliquo modo usi sunt. Talis ille lucus erat, quem e domo Dei extraxit et combussit rex Josias, 2 Keg. xxiii. 6. Quod hie vocatur simpliciter nl^^, "lucus/' cap. xxi. 7, dicitur n^n ^D3? sculptile, seu "imago luci/' Mihi quidem videtur, ut quemadmodum exstructo templo Hierosolymitano taber- naculum, quo antea in cultu divino celebrando usi essent, in illud intulerunt, 1 Keg. viii. 4, similiter idololatras, postquam sedem Baali exstrui curaverant, quia ipsos lucos, quibus eum a longo tempore venerari assueverant, in earn inferre non potuerunt, intulisse eorum imagines, seu species fictas, pictasve.
VII. Ad cultum autem Baaliticum procurandum magnam com- pararunt sacerdotum turbam. Quinquageni supra octingentos me- morantur, 1 Keg. xviii. 19. Horum 450 in sede Baalis Samaritica sacra peregerunt, reliqui oppidatim et vicatim in lucis. Hi com- muniter dicebantur ^3H ^lyj " servientes Baali," seu servi aut cul tures Baalis, 2 Keg. x. 21. In tria autem genera distributi fuerunt:
CAP. VI.] THEOLOGIZE MOSAICS COKRUPTIO. 331
vel enim erant Wlty , proprie sic dicti, qui operas serviles tractarunt, ad superiorum nutum et arbitrium se componentes ; vel E^iP, seu " sacerdotes," quibus mandata est sacrificia factitandi cura; vel BW^, seu " prophetse," quorum erat officium, populum doctrinis, principes autem prsedictionibus, decipere. Vide 2 Reg. x. 19.
VIII. Hi omnes peculiar! nomine t^l&s dicti sunt: Zeph. i. 4, " Succidam ^l^n DBH1K, nomen Chemarim;" hoc est, ipsos Chema- rim, seu sacerdotes Baalis, cujus immediate ante mentionem fecerat. Idem verburn usurpatur, 2 Reg. xxiii. 5, Hos. x. 5, eodem sensu. Et ^9^, Chal., vertitur a Buxtorfio, " Sacrificulus, sacerdos gentilis, idololatricus hierophanta, idolorum sacrificulus et minister." Neque ullibi sacro textu alio in sensu usurpatur; et ubicunque IiP idolorum sacerdotibus tribuitur, Chaldseus reddit per fcODia, ut Jud. xvii. 5. A Syro autem paraphraste nomen bis terve in bono sensu pro Dei sacerdotibus accipitur. Et Epistola ad Heb. ii. 1 7, ipse Christus ab eo dicitur K<?JJ^3 1*1. Baalis sacerdotes ita dictos ab atra seu pullata veste, qua induti esse solebant, plurimi sentiunt ; sed ^P? etiam " in- calescere" et " flagrare" significat. Quidni igitur statuamus, eos ita dictos fuisse ab officio immanissimo, quo in ustione infantum functi sunt, et quod alteram etiam vocis significationem complectitur, quod in eo opere oris nigredinem contraherent. In sacris vero suis, veste usos fuisse peculiari, innuit historia Jehu, 2 Reg. x. 22.
Eis omnibus unus ceu sacerdos summus pra3fuit. Ei Matthani nomen erat, tempore, quo cultus divini reformationem procurabat Jehoiada, 2 Reg. xi. 18.
Idolo huic omne genus sacrificia obtulerunt. Oleum, mustum, et frumentum, eos Baali dedisse, per prophetam Deus conqueritur, Hos. ii. 8. Ex iis primas fuisse idolorum oblationes alibi ostendi- mus. Suffitum ei fecisse, aliquoties testatur Jeremias, cap. vii. 9, xi. 13, 17. Et juvencos obtulisse, 1 Reg. xviii. 26. Eorum non- nullos in eum finem per aliquot annos saginatos fuisse, ut speciosiores caderent victims, docent Hebrsei ad Jud. vi. 25, 26. His addi- derunt &v6puiro6v<riav, Jer. xix. 5, xxxii. 35, de quo scelere plura dicemus capite sequenti.
IX. Videamus jam paucis, quisnam ille fuit, quern tanto apparatu venerarentur. Quidam Baal nomen appellativum esse censent, quodvis idolum denotans, cui delatus est cultus superstitiosus. Sed commentum illud clarissime refellunt verba ista Elise : 1 Reg. xviii. 21, "Si Jehova Deus est, sequimini eum: sin autem Baal, eum se- quimini." Quemadmodum enim Jehova proprium nomen erat Dei Israelis, ita Baal falsi illius Dei, quern coluerunt idololatrse. Dicam quis fuerit uno verbo; nempe Sol. Ostendimus Phcenices cul- tum hunc Baaliticum illos docuisse. Apud eos autem Sol, p6vos ovpavov ^&6g, et /SggXtfa/Ajjv, seu " dominus cceli." Sol enim Baal, seu " dominus" dictus est, ab eo dominio, quod in lucem, adeoque eos
382 THEOLOGIZE MOSAICS COERUPTIO. [LIB. V.
omnes obtinere visus est. Is creaturarum primus pro Deo habitus. Neque obstat, quod 2 Reg. xxiii. 5, dicuntur sacrificia obtulisse Baali, Soli ; et Limce ; quasi Baal a Sole alius esset ; nam cum nulla sit inter Baalem et Sol em in Hebraao distinctionis nota, Solis nomen poni potest egjj/jjr/xwg, quasi dixisset, Baali, hoc est, Soli. W$¥? ?9i£s neque multiplicatio nominum semper indicat rerum discrimen. Eadem enim idola sub variis nominibus fuerunt adorata. Solis Kohvuwpia superius ostendimus. Cumautem stultus iste populus et contumax, omnium gentium idola sibi colenda adsciverat, fieri non potuit, quin eadem idola variis sub nominibus ac variis ritibus vene- rarentur. Nolo autem afnrmare, Israelitas in Baale semper expresse solem intellexisse, cum in animis tantum habuerint, earum gentium deos colere, quas rebus prosperis, et ad voluntatem fluentibus, uti conspicerent. Ob earn rationem impius iste Achazius sacrificavit diis Damascenis, quos hostibus suis adversus se opem tulisse suspi- catus est.