A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 157

4 Cor. Xv,/28. 29. 169

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

sentiae hic praesupponitur; sed respectu oeconomiae, quatenus Pater ei omnia subordinavit. — Umorayyoerac) subordinabitur. hoc enim verbum magis et proprium est et dignum, quam, subjicietur. Ap- tissimum verbum ad res diversissimas denotandas. Plane enim alia est subordinatio Filii ad Patrem, alia creaturarum ad Deum. Filius Patri subordinabitur eo modo, quo antea non fuerat sub- ordinatus. namque in regno mediatorio separatus quodammodo ful- gor Filii a Patre fuerat: deinceps autem Filius Patri plane sub- ordinabitur. eaque subordinatio Filii erit plane voluntaria, ipsi Filio optata atque gloriosa: non tenim subordinabitur veluti minister, Hebr. 4, 14. coll. anteced. sed tanquam Filius. [Scilicet in humanis quoque non subditorum—duntazat, sed filiorum etiam est subordinatio. Luc. 2, 541. Hebr. 12, 9. V. g.] Medium igitur verbum est dmora- yrosrar, non passivum. Bonum meum, inquit, non est practer TE, Jehovah. Ps. 16, 2. Hesshusius: Subjectio et obedientia Filii erga Patrem non tollunt aequalitatem potentiae, nec essentiae diversitatem probant. Filius in omni aeternitate reverentia summa agnoscit, quod ab aeterno a Patre sit genitus: agnoscit etiam, quod regnum spirituale a Patre acceperit, et dominus totius orbis sit constitutus. Hane suam sanctissimam reverentiam, subjectionem et filialem amo- rem, toti creaturae demonstrabit, ut omnis honor Patri aeterno tribuatur, Verum hic nihil decedit Filio; siquidem Pater vult, ut omnes honorent Filium, quemadmodum Patrem. Joh. 5. Exam. p- 40. — ive 7 0 £09 mavra é» mace, ut sit Deus omnia in omni- bus) Significatur hic novum quiddam, sed idem summum, ac perenne. Omnia (adeoque omnes) sine ulla interpellatione, nulla creatura oc- cupante, nullo hoste obturbante, erunt subordinata Filio, Filius Patri. Omnia dicent: Deus est mihi omnia. Hoc réhog est, hic Jinis et apex. Ultra, ne apostolus quidem quo eat habet. Ut in Christo non est Graecus, Judaeus, circumcisio, praepttium, barba- rus, scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus: Col. 3, 44. sic tum non erit Graecus, Judaeus ete. neque principatus, pote- stas ete. sed Deus omnia in omnibus. Ab impiis in mundo habetur Deus pro nihilo; Ps. 10, 4. 44, 4. et apud sanctos multa obstant, ne sit unus omnia apud ipsos: sed tum erit omnia in omnibus. v. 29.8. énel ri mounovory of Banrelouevor Umég ray vexowy ; #2 Ohwg vexgol ove éyeigortar, ri xal BanriCovrar még avray; te xal nueic xevduvevourv macuy woav ;) Primum de distinctione hujus versiculi dicemus aliquid. Incisum hoc, ¢? oAws vexgol ovx éys(oovrat, recte multi cum sequentibus jampridem connectunt. nam ejusdem in- cisi vim in priore hemistichio exhaurit particula sola éme?. «¢ inchoat sententiam, uti v. 32. bis, et saepe v. 12. seqq. Hine ad vexgol re- fertur avt@y, pronomen. *) Porro de baptismo super mortus tan- ta est interpretationum varietas, ut is, qui, non dicam, varietates ipsas, sed varietatum catalogos colligere velit, Dissertationem scrip- turus sit. Nec martyria, nec baptismi super sepulcris etc. jam tum erant, Corinthi praesertim: sed baptismus super sepulcris, et baptis- mus pro utilitate mortuorum, ex sequiore hujus ipsius loci interpre- tatione sumtus est; sicut ignis usus apud Aegyptios et Abyssinos in

*) Vers. germ., nomen ray venga, loco pronominis, in fin. vers., repetens et @ Gnomone abludit et ab utriusque Ed. margine. EH. B.

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →