t
a
1 JOH. V, 6—8. ee
ritus etiam ante adventum Christi testabatur, multis seculis: at aqua et sanguis cum ipso adventu erant conjunctissima. Testimoniumque magis proprie adscribitur spiritui, quam aquae et sanguini: testandi quippe vim per se habet spiritus, eandemque vim aqua et sanguis accedente spiritu nanciscuntur et exserunt. ’
V. 7. Ore roeEeg scary of uaotvesytEs, quia tres sunt testantes) Participium, testantes, pro nomine, testes, adhibitum,. actum effec- tumve testimonii semper praesentem innuit. Antea etiam de spiritu dixerat, neutro genere, ro mpetma ége TO MAPTYPOTN: nunc masculino genere, tres sunt, qui testantur, etiam de spiritu dicit, simul aquam et sanguinem testantes esse dicens, item masculino genere. Foeminina illa, fides, spes, caritas, tria dicuntur, neutro ge- nere, 4 Cor. 13, 13.: at hic mvsvuc, vdwo, afua, omnia neutrius generis in Graecis, id est, spiritus, aqua, sanguis, sunt roéi¢ uao- tuosvreg, masculino genere. Testantes esse, proprie personis con- venit; quodque tres in terra testantes, quasi personae essent, per prosopopoeiam describuntur, id personalitati trium in coelo testan- tium pulere subservit: sed tamen neque‘spiritus (veritas evangelica) neque aqua neque sanguis personae sunt. Tropum igitur a versu praecedenti ad praesentem progressus apostolus adhibet, brevitati sermonis opportunum, ut hoe dicat: Tria sunt genera hominum, (v. 9. coll. Joh. 5, 34.) qui ministerio testandi in terra funguntur: 4) illud, in universum, genus testium, quod praeconio evangelii vacat; et speciatim 2) illud genus testium, quod baptismum admi- nistrat, ut Johannes baptista et ceteri; itemque 3) illud genus testium, quod passionem et mortem Domini spectavit et celebrat. Est ergo METALEPSIS, eaque gravissima: ubi w) per Synec- dochen numeri, pro toto genere testium, unus, qui testetur, ponitur, ut si diceretur, propheta, baptista, apostolus. quamvis enim hae tres functiones saepe in uno homine poterant concurrere, tamen ipsae erant divisae: coll. Eph. 4, 44. eoque commodior est metonymia, de qua mox. Gradus trium harum functionum, strictius tamen sumto prophetae vocabulo, exstant Matth. 44, 9. 41. 8) per Meto- nymiam abstracti, pro iis, qui testantur, tanquam avronrae xai umnoEtae , ipse spiritus, agua, sanguis, memorantur. — éy TH YN; in terra) Vid. infra: — ro nmvetuu, xai ro Vdmg, xal ro ufua, spiritus et aqua et sanguis) Ordinem permutat apostolus. nam cum antea spiritum tertio loco posuisset, nunc eum primo loco ponit ex ordine naturae. spiritus, ut modo dictum est, ante aquam et san- guinem testabatur, et spiritus etiam sine aquae et sanguinis testi- monio, sed aqua et sanguis nunquam sine spiritu testantur. — xov of roeig #i¢ ro ev iow, et hi tres in unum sunt) Sunt ejusdem aeque terrestris naturae per se, propheta, baptista, apostolus: (conf. unum sunt: 4 Cor. 3, 8.) et ad unum penitus Jjinem ordinati, ut te- stentur de Jesu Christo, ut de eo, qui venit in mundum. conf. tivae ei¢ ri, Luc. 5, 17. ro &v, cum articulo, non tam unum, quam idem notat.
Num dilutior videtur haec versiculi 7. interpretatio? Mox proderit nobis haecce querela. iy
v. 8. nai roeig elouy of uagrugsrvres, et tres sunt qui testantur) Testimonium spiritus et aquae et sanguinis per insignem gradationem et epitasin corroboratur superveniente testimonio trium majus testt-
€