A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 518

4 Joh. V, 8. 573

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

et testantes sunt, et unum sunt, etiam spiritus et aqua et sanguis per tropum similia praedicata nanciscuntur, quae eis per se minus competere, et sua sponte patet, et li sensere, qui in versu de spiritu et aqua et sanguine ¢res mutarunt in tria. Vid. Appar. p. 750. 755. Si ullam testantes in terra relationem habent ad testantes in coelo, series verborum, spiritus et aqua et sanguis, postulat, ut spiritus referatur ad Patrem, aqua ad Verbum, sanguis ad Spiritum: at hoc -non nisi expressa Patris et Verbi et Spiritus lectio comprobat: qua seposita, varie fluctuans allegoria verborum ordinem mutavit. Vid. Appar. p. 757. 764. Praecepta Dei gravia esse negans apostolus, observationem eorum non modo ex sacramentis, sed maxime etiam ex fide 8. Trinitatis deducit, uti Dominus ipse, Matth. 28, 49. 20. Plane Johanneum ex Deo sensum eoque sensu dignum stilum tota haec sapit periocha. Qui versum 8. non admittunt, non possunt versum 7. commode resolvere. Jfetalepsin, quam supra notavimus, in apertam catachresin ii deducunt, sed admisso versu 8., tota illa metalepsis mitigatur, et ordo, quo spiritus ante aquam et sanguinem ponitur, declaratur, et omnium vocum ratio redditur. Intima deni- que versus utriusque connexio, exactus rhythmus, indivulsa parodia est: et alter sine altero se habet tanquam periodus composita aut stropha poética, ubi pars dimidia desideratur.

v. 7. 8. év ti yh’ év tH soavm, in terra: in coelo) Non fer- tur testimonium: in coelo, sed in terra: qui autem testantur, sunt in terra, sunt in coelo. i. e. illi sunt naturae terrestris et humanae, hi sunt naturae divinae et gloriosae. Porro quia testantes qui sunt in terra, et testantes qui sunt in coelo, testantur de Jesu Christo, et testis verus praesens est, non absens, non tam respectu eorum, ad quos testatur, quam respectu eorum, quae testatur: ideo testan- tes qui sunt in terra, testari dicuntur de Jesu Christo, ita, ut testi- monium eorum agat praecipue de commoratione Jesu in terra, ut testatum fiat, illum esse Christum; unde ipse per aquam et sangui- nem dicitur venisse, in mundum videlicet: neque tamen status ex- altationis, praesertim dum apostoli viverent, excluditur. Sed testan- tes qui sunt in coelo, testantur/de eodem Jesu Christo, ita ut testi- monium eorum agat praecipue de coclesti gloria Jesu, Filii Dei, exaltati ad dexteram Patris, non tamen excluso statu exinanitionis. Certe testimonium v. gr. aquae, sive baptismi, per Johannem maxime administratum fuit, ante mortem, imo ante manifestationem I. C. in terra ambulantis: testimonium vero Paracleti in glorificationem I. C. reservatum est. Unde wagrugeice, testamini, in praesenti, de apo- stolis: wagrvenoes, testabitur, de Paracleto dixit Dominus. Joh. 15, 27: (26.

Habet ergo versus 7. cum versu 6. anakephalaeosin totius oeco- nomiac Christi Jesu a baptismo ejus usque ad pentecosten Act. 2. Habet versus 8. summam oeconomiae divinae ab exaltatione ejus et deinceps. Vid. Joh. 8, 28. 14, 20. Matth. 26, 64. Quocirea Chri- stus ascendens jussit baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: Matth. 28, 19. et Apocalypsis gratiam et pacem a 8, Tri- nitate praefatur.

Quae cum ita sint, novum argumentum suboritur, eum ordinem versuum, qui testantes in terra praemittit, ac deinde testantes in coelo memorat, Gradatione rebus ipsis longe convenientissima praestare,

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →