A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 544

Apoc. I, 9—140. 603

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

hune librum plurimi fecit. — xa! Baoriele xad inouovi, et regno et patientia) Conjunguntur haec etiam 2 Tim. 2,42. Patientiae spes (4 Thess. 4, 3.) uberrimum in Apocalypsi nutrimentum habet. Nota- bilis ordo verborum: afflictio, et regnum, et patientia. cum primo horum et tertio simul datur secundum. — éyevouny év ti vij0@) yeveodas év. Gwyn est pervenire Romam, 2 Tim. 4, 17. Itaque Jo- hannes hoe loco innuit, se delatum esse in insulam Patmum, et sub adventum suum haec, quae memorat, audisse et vidisse. Neque praeteritum hocce tempus nos impedit, quo minus Apocalypsin in Patmo scriptam existimemus. Nam veteres in scribendo tempora ver- borum accommodarunt ad tempus lectionis, non scriptionis. Act. 15, 27. misimus. Tenuis haee videtur observatio: sed magnis erroribus medetur. — 17 xadeuevy, quae vocatur) Sunt, qui hoc participium omittant: recte, ut videtur. *) Sive id legas, sive non legas, Pat- mus, quamlibet Asiae vicina, tamen non omnibus Asiae incolis nota fuit. Ideo Johannes memorat, Patmon esse insulam. At Cyprus, eelebris insula, per se nominatur, Act. 13, 4., nec dicitur insula Cy- prus, nedum, insula, quae appellatur Cyprus. —— natuw, Patmus) Erat ibi, tempore Domitiani et Nervae. Opinionem de vita Johan- nis usque ad ultima Domitiani aut prima Trajani tempora, falsam quidem et ex confusione duorum Joannum exortam esse putat Arte- monius in lib. de Init. evang. Joh. p. 350. Atqui Petrus sub Nerone defunctus est martyrio: et longe ultra Petrum mansit Johannes. Joh. 21, 22. Apocalypsin autem non diu ante obitum scripsit. Neque enim partem unam sub Claudio, aliam sub Domitiano aut Nerva Scrip- tam dixeris, una quippe est Apocalypsis, una prophetia, unus liber. Neque Epiphanius, qui eam sub Claudio, id est, ante Petri sub Ne- rone mortem, editam censet, unus veterum est Irenaeo caeterisque anteponendus. ‘Titulus versionis Syriacae jam est recentior. Cur in Apocalypsi, dices, multo magis hebraizat Johannes, quam in Evan- gelio? nonne tum, quum Apocalypsin scriberet, Graecismo demum assueverat ? nam Evangelium scripsit ante vastationem Hierosolymo- rum, Apocalypsin postea. Enimvero non ex assuetudine, sed ea di- vino dictamine, cujus infinita est evmogfw, formam totus trahit Jo- hannis stilus, sed magis propheticus. <

v.10. éyevounv) Periodus trimembris: éyevouny. éyevounv’ nal nxsoa. V.9.10.— év th nxvgcaxn nugoy, die dominico) Et esse ali- quem et dici Dominicum diem, vel ex hoc constat loco: diem au- tem Dominicum esse illum diem, qui dies Solis a gentibus dicebatur, qui primus est hebdomadis cujusque dies, qui Sabbato, septimo heb- domadis diei opponitur, universo antiquitatis christianae testimonio constat. Rationem appellationis rursus ex ipsa Scriptura N. 'T. disca- mus. Appellationem multi ex eo repetunt, quod illo die resurrexerit Dominus. Vera haec quidem, sed non praecipua, aut non unica ra- tio fuerit. Insignes sunt dies Nativitatis, Baptismi, Transformationis, Crucis, Resurrectionis, Ascensionis, Adventus gloriosi. Quis horum maxime dominicus dies est? Coena dominica est coena Domini: Dies dominicus est dies Domini nostri Jesu Christi; quo nomine stilus apostolicus denotat unum diem adventus, qui etiam absolute dies,

*) Hine omittit etiam Vers. germ., quamvis optionem lectoribus relique- rit margo utriusque Edit. E. B.

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →