v. 4. To ayyelw, angelo) Gravissima VII harum epistelarum causa est. Populus legem in Sinai suscepturus, prius sanctificaba- tur: idem opera Johannis Baptistae, quum immineret regnum Dei, per poenitentiam praeparabatur: nune ecclesia christiana ad tantam Revelationem digne suscipiendam (perinde ut antea seriptor ipse, per deportationem et per consternationem,) his instruitur epistolis. Id enim agitur, ut malos, prius admonitos, et mala ex medio sui exterminans, ipsa cum sua posteritate ad hoe pretiosissimum depo- situm, hance tanti momenti revelationem, quam ipsi coelites tam pro- fundis adorationibus prosequuntur, recte amplectendam asservandam- que, ad eventus maximos spectandos, et fructus uberrimos percipien- | dos plagasque effugiendas praeparetur, inspersis in ipsas epistolas revelationis reliquae stricturis fulgidissimis, ad attentionem excitandam et viam intelligentiae municndam aptissimis: eeclesiaeque per poeni* tentiam renovatio, ut par est, conspectui iridis praemittitur. ¢. 4, 3. Quisquis igitur idoneus esse vult auditor apocalypseos, monita harum VII epistolarum debet observare *): tum enim ex specimine, quod illae praebent, discet, quomodo apocalypsis in omnes homines aeta- tesque applicanda sit. Nonnulli septem epistolas capite 2. et 3. comprehensas ad septem periodos ecclesiae referre sunt conati, histo- rico earum sensu vel servato, vel, quod deterius erat, remoto. Cel. D. Langius, servato historico sensu, propheticum a tempore Johan- nis usque ad meretricis et bestiae cladem extendit, in Comm. apoc. f. 34. seq. Sed humanae solertiae esse septem epistolarum ad sep- tem periodos accommodationem, ostendimus. Vid. Erki. Offend. pag. 285—295. Epistolae tum plane ad septem ecclesias in Asia, et earum maxime angelos, spectabant: et sive tum, quum mittebatur e Patmo liber in Asiam, aliae ecclesiae his VII fuere comparandae, sive minus, consideratur hic subordinatio harum ecclesiarum sub Jo- hanne: inde vero omnes auditores, omnium locorum et temporum, boni,
*) Memini ego sub extremas peregrinationis suae horas (ante hos 20 et quod excurrit annos) Hpistolarum apocalypticarum lectitationem et scrw- tinium impense Suis commendare b, Parentem; addita ratione: es ist nicht leicht etwas, das einen so durchdringen und durchliutern kénute, E, B,