vel dies ille dicitur. Non abhorret sensus veterum Christianorum, de quo apud Hieronymum ad illud, Media nocte, Matth. 25. haec le- guntur: Dicamus aliquid, quod forsitan lectori utile sit. Tradi- tio Judaeorum est, Christum media nocte venturum in _ similitu- dinem aegyptii temporis, quando pascha celebratum est, et ex- terminator venit, et Dominus super tabernacula transit: et san- guine agni postes nostrarum frontium consecrati sunt. Unde reor et traditionem apostolicam permansisse, ut in die vigiliarum pa- schae ante noctis dimidium populos dimittere non liceat, eaxspec- tantes adventum Christi; et postquam illud tempus transierit, se- curitate praesumpta, festum cunctis agentibus diem., Ad diem quemque dominicum exspectabatur Dominus, quanquam exspectatio- nis solennitas ante paschalem potissimum celebrabatur Dominicam. Monumentum creationis dies septimus: primus dies, .monumentum consummationis. Ille, dies Jehovah: hic, dies dominicus. Certe quis- quis animo suo praecipit, diem hebdomadis primum, dominicum ideo dici diem, quia eo die veniat Dominus, is demum perspicit, quam singulari convenientia obtigerit Johanni, ut Dominico die Dominum venientem et videret et describeret.
Putavi aliquando, visionem illam, quam Ezechiel a cap. 40. re- fert, fuisse die sabbati, eumque diem sabbati cum die dominico hic memorato posse conferri: sed id ultro nunc omitto. Nam in anno quidem mundi 3374, in quo visionem illam ponit Calvisius, dies 4 Tisri fuit sabbatum: sed visio fuit tribus post annis die 40 Tisri, media hebdomade. Aliam indaginem dominicus aperit dies. Apoca- lypsin visam esse ITPOX row cveédee in fine imperiti Domitiani, ejus- dem prope aetatis scriptor affirmat Irenaeus: quem praeter alios Newtonus in Observ. ad Ap. p. 163. seqq. frustra oppugnat. Vid. Exeg. Germ. p.174. Occisus est autem Domitianus anno 96 Dion. d. 48 sept. die Dominico: quumque visionis tempus per celeberrimum persecutoris interitum ita accurate notat Irenaeus, tutissimum fuerit ab ipso die quam minimum recedere. Quid si dies ille dominicus eo anno fuerit d. 3 april. id est, pascha: vel d. 49 junii, coll. Ord. temp. p. 389. [Ed. IL. p. 334. sq.] vel ipse dies 48 septembris? Nil definio: Irenaei vestigia sequor. Certe Apocalypsis anté Domitiani exitum data aliam quoque praebet observationem. Verba ad popu- lum Ephesi faciebat Apollonius Tyaneus, et in media oratione ex- clamabat, Fert tyrannum, iterumque, Conjfidite, tyrannus occisus est. Atque eo die, ea hora, Domitianus Romae est occisus. Sive conjurationem in Domitianum scierat Apollonius, sive aliunde, quid ageretur, persensit: Apocalypsis mulio majus rerum futurarum indi- cium Ephesiis, ad reprimendos Apollonii asseclas, et ad vindicandam Jesu Christi gloriam, eodem tempore dedit. — xeon oniow us, audivi post me). Johannes faciem habuerat versam ad orientem: si- militerque Dominus, dum ei apparet, faciem ad orientem, Asiam versus, quo scribendum erat, direxit.
v.44. Aeysons) Saepe Johannes verba, quorum sententia cum remotioribus cohaeret, Hebraico more cum propioribus construit. Dicere volebat: povayy Azysoav’ pro eo dicit, cadneyyog Aeysong. — 0 Glee) 'Eyw eine to Anal to 2, 6 mOWTOS Kalo eoxYaros, Kai, praemittunt nonnulli. Vid.,App. crit. ad h.1. Ed. I. Saepe demum post apparitionis initium Is qui apparet, eloquitur, quis Ipse sit.